Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem

p.172
satrapeae Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo.

Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit.

Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum — nec plures subito contrahi poterant — Bactra perfugit, ceteri proximos montes occupaverunt.

Praerupta rupes est, qua spectat occidentem, eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio : multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant.

Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent. Ipsi, qua rupes sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur.

XIII milia armata erant. In quorum obsidione Cratero relicto ipse Satibarzanen sequi festinat. At, quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit.