Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit seque et eos, qui post Darei mortem
Praefectum Tapurorum gentis, Phradatem, adduxerant: hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis.
Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Amminaspin: exul hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit.
Iamque ultima Hyrcaniae intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit.
Dextram venienti obtulit rex: quippe et hospes Philippi fuerat, cum Ocho regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat.
Comiter igitur exceptus: “Tu quidem,” inquit, “rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas: ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum.” Nonagesimum et quintum annum agebat.