Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeva sunt et ab altera parte Leucosyri et Amazonum campi: et illos,
Mare Caspium dulcius ceteris ingentis magnitudinis serpentes alit: piscium in eo longe diversi ab aliis colores. Quidam Caspium, quidam Hvrcanium appellant: alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere.
A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat: idem alio caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, relabens terram naturae suae reddit. Et quidam credidere non Caspium mare esse, sed ex India in Hyrcaniam Oceanum cadere, cuius fastigium, ut supra dictum est, perpetua valle submittitur.
Hinc rex XX stadia processit semita propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur: nullo tamen hoste obvio penetratum tandemque ad cultiora perventum est.
Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est.
Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur.