Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

at rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet.

Et ceteris quidem placebat, Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt: et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt.

Consilio ergo dimisso Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt.

Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam deversorii partem secessit et remotis arbitris in multam noctem quaestionis expectavit eventum.

Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt.