Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire.

Nunc eum Hammonem consuli velle: at eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum, ne invidiosum esset, quod dii offerrent.

Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet, quibus praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat.

Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant,

p.193
qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.

Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus, discerpendum esse parricidam manibus eorum. Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat: