Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus, ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit.
Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur: itaque proelio magis quam fugae
p.134
se praeparabat. XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant mi milia fide vetere erga re gem ad ultimum invicta.
Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat: praeter hos III milia et CCC equites erant,