Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes vastavere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxes amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae.

Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse: itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi, ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam.

Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse. maiores poenas Graecis Persas idaturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent.

Postero die Lycio, itineris, quo Persidem intraverat, duci, XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit: ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit. Peditum erant V milia, equites м: utrisque Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus Dareum persequi statuit.