Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas,

quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. Ut vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex abstersis, quas profuderat, lacrimis bonum habere animum iubet,

visuros urbes suas coniugesque, et castra ibi duo ab urbe stadia communit. Graeci excesserant vallo deliberaturi, quid potissimum a rege peterent: cumque aliis sedem in Asia rogare, alus reverti domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus ad eos fertur:

“Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra — quorum nos pudeat magis an paeniteat, incertum est — ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus.

Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant, quam celeriter lacrimae inarescant.