Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate, custode pecuniae regiae, indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos: expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat.

Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim: relictis pedestribus copiis tota nocte vectus cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit.

Vici erant in propinquo: quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit.

Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen inter pauca fortunae exempla memorandum regi occurrit. Captivi erant Graeci ad nn milia fere, quos Persae vario suppliciorum modo adfecerant.

Alios pе-

p.126
dibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant et, cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant.