Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, quo sola id adsequi poterat, timebatur.
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide:
non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta. Vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat : lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo, cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura.
Ob hanc causam Alexander omnium, quae apud hostem gererentur, ignarus urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis eximiae in regem suum fidei modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur.