Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Hinc Macedones transiere Mytilenen. Quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat, sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus, ut incolumi abire liceret, Imbrum petit. Deditis Macedones pepercerunt.
Dareus desperata pace, quam per litteras legatosque inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires bellumque inpigre renovandum intendit animum.
Duces ergo copiarum Babylon iam convenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu coacto, descendere ad se iubet.
Sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus : siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in armis erant.