Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: “Minime,” inquit, “mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram:
nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias, quibus quisque praeest, ego iam adero et, quid fieri velim, exponam.”
Raro admodum, admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi, thorace uti solebat: tunc utique nranimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacrem viderant regem et ex vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.
Atque ille proruto vallo exire copias iubet aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema appellabant: praeerat his Clitus, cui
Ultima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant:
his Nicanor, Parmenionis films, praeerat. In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi, post illos Polypercon, mox peregrini milites. Huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitus.