Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque liquidior lux discussa caligine aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate sive taedio expectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat,
nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Rex melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit strenueque opere perfecto in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat,
ac pleraque inania, sicut fremitus hominum,
equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam expectatione mentem turbaverant. Igitur sive dubius animi sive, ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset, exquirens.
Parmenio, peritissimus inter duces artium belli, furto, non proelio opus esse censebat. Intempesta nocte opprimi posse hostes: discordis moribus, linguis, ad hoc somno et