Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius visum est quam eodem loco castra munire.
Postero die Mazaeus — cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat — sive metu sive, quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit.
Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat.
Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universae quidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat.
Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere: quippe eo ventum erat, unde
recipi exercitus nisi victor sine clade non posset. Itaque dissimulato animo mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet.