Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere, quod capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio, an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt.
Facilius quidem vincere quam tueri: quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit.”
Alexander legatis excedere tabernaculo iussis, quid placeret, ad consilium refert. Diu nemo, quid sentiret, ausus est dicere incerta regis voluntate:
tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his, qui multi vincti virorum fortium occuparent manus.
Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta,
XXX milibus talentum auri permutaret. Opimum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphraten possedisse terras ingentiore spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur.