Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Ingrata oratio regi fuit: itaque ut finem dicendi fecit: “Et ego,” inquit,
Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo.
Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus.” Introductis deinde legatis ad hunc modum respondit: “Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae.
Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan, an darem. Verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones vero pacis, quas adfertis, si accepero, victo rem eum faciunt.
Quae post Euphraten sunt, liberaliter donat. Ubi igitur me adeatis, nempe obliti estis: nempe ultra Euphraten sum. Liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt.
Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse, quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum eius nupturam.