Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?” Ad haec Tyriotes: “Istud quidem procul abest,” inquit: “quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita.”

Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore: “Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum feminis ergo agere debueras?”

Tyriotes adfirmare per deos patrios nihil in eam gravius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret.

Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans.