Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: ancipitem fidem et mercede venalem proditioni imminere et dividi non ob aliud copias velle, quam ut ipsi in diversa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro:

nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros.

At Dareus, ut erat sanctus ac mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus?

Neminem stolidum consilium capite luere debere: defuturos enim, qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi, qui prudentius suaserit.

Itaque Graecis nuntiari iubet, ipsum quidem benivolentiae illorum gratias agere, ceterum, si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum: fama bella stare et eum, qui recedat, fugere credi.

Trahendi vero belli vix ullam esse rationem: tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata

p.22
non suffectura alimenta.

Ne dividi quidem copias posse servato more maiorum, qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint.