Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Erat in exercitu regis Sisines Perses: quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exilium patria sede mutaverat,
secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles obsignatam anulo, cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam horta baturque Sisinem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus suis ederet:
magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisines, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit, sed cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus expectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit.
Namque epistula, priusquam ei redderetur, in m anus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Sisini dari iusserat ad aestimandam fidem barbari.
Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.
Iamque Graeci milites, quos Thymondas a Pharnabazo acceperat, praecipua spes et propemodum unica, ad Dareum pervenerant.
Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotamiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur.