Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem, quam
p.351
memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur laeti reccidisse iram in irae ministros nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnam. Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae: numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum.
Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit.
Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat Haud multo post Nearchus et Onesicritus,
quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt.