Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse — singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.

plenum esse beluarum mare: aestu secundo eas ferri magnarum navium corpora aequantes, tubae cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas.

Cetera incolis crediderant, inter quae: Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari:

esse haud procul a continenti insulam pal-

p.352
metis frequentibus consitam et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam.

Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus in insulam esse transmissa nec deinde ab iis postea visa.