Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Praeterea ut tineae [*]()everrantur, papilionesque enecentur, qui plerumque intra alvos morantes apibus exitio sunt. Nam et ceras crodunt, et stercore suo vermes progenerant, quos alvorum tineas appellamus.

Itaque quo tempore malvae florent, cum est earum [*]()maxima multitudo, si vas aeneum simile [*]()miliario vespere ponatur inter [*](pariter Aac: pater et S. ) [*](demetuntur a: demetiuntur c: demuntur SA. ) [*](sed hi quem admodum ac: sed hiem admodum SA. ) [*](mago ac: magno SA. ) [*](alitis ac: -as SA. ) [*](post tineae add. si apparuerint c: om. SAa. ) [*](earum ac: eorum AS. ) [*](simile ac: -em SA. )

v.2.p.486
alvos, et in fundum eius lumen aliquod demittitur, undique papiliones concurrunt:[*]()dumque circa flammulam volitant,[*]()aduruntur, quod [*]()nec facile ex angusto sursum evolare,[*]()nec rursus longius ab igne possunt recedere, cum lateribus aeneis circumveniantur: ideoque propinquo ardore consumuntur.