Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
A Canicula fere post diem quinquagesimum Arcturus oritur, cum irroratis floribus thymi et cunilae thymbraeque apes mella confidunt: idque [*]()optimae 'notae enitescit [*]()autumni aequinoctio, quod est ante calend. Octobris, cum octavam partem Librae sol attigit. Sed inter Caniculae et Arcturi exortum cavendum erit, ne apes intercipiantur violentia crabronum, qui ante alvearia plerumque obsidiantur prodeuntibus.
Post Arcturi exortum circa aequinoctium Librae (sicut dixi) favorum secunda est exemptio. Ab aequinoctio deinde quod conficitur circa VIII calend. Octobris ad Vergiliarum occasum diebus XL, ex floribus tamaricis [*]()et silvestribus frutectis apes collecta mella cibariis hiemis reponunt. Quibus nihil est omnino detrahendum, ne saepius iniuria contristatae velut desperatione rerum profugiant.