Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi [*]()mellis, nisi liberalius relictum sit [*]()consumunt, saepe etiam vacuatis ceris [*]()usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib. Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,[*]()si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates.
Itaque, post hoc tempus, cum diei permittit hilaritas, procedere [*](ossa ac: os S: oss A. ) [*](sufficere SA: sufficerent ac. ) [*](amantissimas ac: mantissimas SA. ) [*](esse ora. SA. ) [*](repositi ac: -a S: -am A. ) [*](sit om. SAac. ) [*](ceris Aac: cereris S. ) [*](amittant ac: amittam SA. )
Itaque quibus locis post veris tempora flores idonei deficiunt, negat oportere immota examina relinqui, sed vernis pastionibus absumptis in ea loca transferri, quae serotinis floribus thymi et origani thymbraeque benignius apes alere possint. Quod fieri ait et Achaiae regionibus, ubi transferuntur in Atticas pastiones, et Euboea, et rursus in insulis Cycladibus, cum ex aliis transferuntur [*]()Scyrum, nec minus in Sicilia, cum ex reliquis eius partibus in Hyblam[*]()
conferuntur. Idemque ait ex floribus ceras fieri, ex matutino rore mella, quae tanto [*]()meliorem qualitatem capiunt, quanto iucundiore sit materia cera confecta. Sed ante translationem diligenter alvos inspicere praecipit, veteresque et tineosos, et labantes [*]()favos eximere: nec nisi paucos et optimos reservare, ut simul etiam ex meliore flore quam [*](ab ac: om. SA. ) [*](felicitatem suppetere ac: om. SA. ) [*](transferuntur c: transportantur SAa. ) [*](hyblam A: hybleam Sc: hibleaem a. ) [*](ex matutino—tanto om. A. ) [*](labantis ac: labentis A: laventis S. )