Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
ut aiunt, rusticorum Uteris necessaria est. Ergo Vergiliarum occasu primo statim conveniet aperire alvos, et depurgare quidquid immundi est, diligentiaque curare; quoniam per tempora hiemis non expedit movere aut patefacere vasa. Quam ob causam dum adhuc autumni reliquiae sunt,[*]()apricissimo die purgatis domiciliis opercula intus usque ad favos admovenda sunt, omni vacua parte sedis exclusa, quo facilius angustiae cavearum per hiemem con-calescant. Idque semper faciendum est etiam in iis alvis, quae paucitate plebis infrequentes sunt.
Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus.
Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem: tum etiam si [*](metonis ac: mentonis SA. ) [*](aptati ac: aptatis SA. ) [*](reliquie sunt c: relique sunt a: requiescunt SA. a See noto on Book I. 1. 5. b Book I. Preface, § 32. )
Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendae sunt.