Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Uvas etiam passas cum infregerimus, paulum aqua respersas probe dabimus. Atque his cibariis non solum hieme, sed etiam quibus temporibus, ut iam supra dixi tithymalus, atque etiam ulmi florebunt, sustinendae sunt.
Post confectam brumam diebus fere quadraginta quidquid est repositi [*]()mellis, nisi liberalius relictum sit [*]()consumunt, saepe etiam vacuatis ceris [*]()usque in ortum fere Arcturi, qui est ab idib. Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,[*]()si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates.