Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quidquid deinde rimarum est aut foraminum, luto et fimo bubulo mixtis illinemus extrinsecus, nec nisi aditus, quibus commeent, relinquemus. Et quamvis porticu protecta vasa nihilo minus congestu culmorum et frondium supertegemus, quantumque res patietur, a frigore et tempestatibus muniemus.

Quidam exemptis interaneis occisas aves intus includunt, quae tempore hiberno plumis suis delitescentibus apibus praebent teporem: tum etiam si [*](metonis ac: mentonis SA. ) [*](aptati ac: aptatis SA. ) [*](reliquie sunt c: relique sunt a: requiescunt SA. a See noto on Book I. 1. 5. b Book I. Preface, § 32. )

v.2.p.490
sunt absumpta cibaria, commode pascuntur esurientes, nec nisi ossa [*]()earum relinquunt. Sin autem favi sufficient [*]()permanent illibatae, nec quamvis amantissimas [*]()munditiarum offendunt odore suo. Melius tamen esse [*]()nos existimamus, tempore hiberno fame laborantibus ad ipsos aditus in canaliculis vel contusam et aqua madefactam ficum aridam, vel defrutum aut passum praebere. Quibus liquoribus mundam lanam imbuere oportebit, ut insistentes apes quasi per siphonem succum evocent.