Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id ne fiat, vetus est Democriti praeceptum. Genus accipitris tinnunculum [*]()vocant rustici, qui [*]()fere in aedificiis nidos facit. Eius pulli singuli fictilibus ollis conduntur, spirantibusque opercula superponuntur, et gypso lita vasa in angulis columbariis suspenduntur:[*]()quae res avibus amorem loci sic conciliat, ne unquam deserant. Eligendae vero sunt ad educationem neque vetulae, nec nimium novellae,[*]()sed corporis maximi: curandumque, si fieri possit, ut pulli, quemadmodum exclusi sunt, nunquam separentur. Nam fere si sic maritatae [*]()