Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ceterum cibos iuxta parietem conveniet spargi, quoniam fere partes[*]()eae columbarii carent stercore. Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur. Locus autem subinde convcrri et cmundari debet. Nam quanto est cultior, tanto laetior avis conspici- [*](parietes Ac: paries S: parientes a. ) [*](solem a: solis SA: om. c. ) [*](quiartesaeae S: qui artesae A: quoniam fere partes a: quam fere parietes c. )
v.2.p.364
tur, eaque tam fastidiosa est, ut saepe sedes suas perosa, si detur avolandi potestas, relinquat.[*]()Quod frequenter in his regionibus, ubi liberos habent egressus, accidere solet.