Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Numerus ovorum, quae subiciuntur, impar observatur,[*]()nec semper idem. Nam primo tempore, id est mense Ianuario, quindecim, nec unquam plura subici debent: Martio, XIX,[*]()nec his pauciora: unum et viginti Aprili:[*]()tota deinde aestate usque in calendas Octobris totidem.[*]()Postea supervacua est huius rei cura, quod frigoribus exclusi pulli plerumque intereunt.

Plerique tamen etiam ab aestivo solstitio non putant bonam pullationem, quod ab eo tempore etiam si facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum. Verum suburbanis [*](educant a: educent SAc. ) [*](convenient S: conveniet a: conveniunt A: convenit c. ) [*](exclusi edd.: excusi SA: excussi ac. ) [*](negant Aa: necant S: negat c. ) [*](impar observatur om. S. ) [*](Martis XIX edd.: Maio viii (aut novem) SAac. ) [*](unum et viginti Aprili edd.: undecim Aprili SAa: unde cum Aprili c. ) [*](totidem edd.: tredecim (aut XIII) SAac. )

v.2.p.346
locis, ubi a matre pulli non exiguis pretiis veneunt, probanda est aestiva educatio. Semper autem, cum supponuntur ova, considerari debet, ut luna crescente a decima usque ad quintamdecimam id fiat. Nam et ipsa suppositio per hos fere dies est commodissima; et sic administrandum est, ut rursus cum excluduntur pulli, luna crescat.

Diebus quibus animantur ova, et in speciem volucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi. At pavonino[*]()et anserino, paulo amplius ter novenis. Quae si quando fuerint supponenda gallinis, prius eas incubare decem diebus fetibus alienigenis patiemur. Tum demum sui generis quattuor ova, nec plura quam quinque fovenda recipient. Sed et haec quam maxima: nam ex pusillis aves minimae [*]()nascuntur.