Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cum deinde quis volet quam plurimos mares excludi, longissima quaeque et acutissima ova subiciet: et rursus cum feminas, quam rotundissima. Supponendi autem consuetudo tradita est ab iis, qui religiosius haec administrant, eiusmodi. Primum quam secretissima cubilia legunt,[*]()ne incubantes matrices ab aliis avibus inquietentur: deinde antequam consternant ea, diligenter emundant, paleasque, quas substraturi sunt, sulfure et bitumine atque ardente teda perlustrant, et expiatas [*](pavonino ac: pavone SA. ) [*](minimae scripsi: minima SA: minutae ac. ) [*](legunt SA: eligunt ac. )
Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt: quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur.