Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

erumpere non queunt. Itaque haerentes pullos manu eximere oportebit, et matri fovendos subicere, idque non amplius triduo facere. Nam post unum et vigesimum diem silentia ova carent animali- [*](subicit ac A2: qui subl A2: quis ubi S. ) [*](ova om. SAac. ) [*](componat ac: componant SA. ) [*](quamvis pedibus ipse convertant ac: quam ipse convert S: quam ipsa confero A. ) [*](debent SAac. ) [*](duodeviginti diebus om. ac. ) [*](putaminum ac: putaminarum SA. )

v.2.p.350
bus: eaque removenda sunt, ne incubans inani spe diutius detineatur [*]()effeta. Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque abstinere, dum omnes excludantur.

Postero die, cum grex fuerit effectus, hoc modo deponatur.[*]()Cribro viciario, vel etiam loliario, qui iam fuerit in usu, pulli superponantur, deinde puleii [*]()surculis fumigentur. Ea res videtur prohibere pituitam,

quae celerrime teneros interficit. Post haec cavea cum matre claudendi sunt, et farre hordeaceo cum aqua incocto, vel adoreo farre vino resperso modice alendi. Nam maxime cruditas vitanda est: et ob hoc iam tertia die cavea cum matre continendi sunt, priusque quam emittantur ad recentem cibum, singuli tentandi, ne quid hesterni habeant in gutture. Nam nisi vacua est ingluvies, cruditatem significat,