Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Plurimi etiam infra cubilium stramenta graminis aliquid et ramulos lauri, nec minus alii capita cum clavis ferreis subiciunt: quae cuncta remedio creduntur esse adversus tonitrua, quibus vitiantur ova, pullique semiformes interimuntur antequam toti partibus suis consummentur.
Servat autem qui subicit,[*]()ne singula ova[*]()in cubili manu componat,[*]()sed totum ovorum numerum in alveolum ligneum conferat, deinde universum leniter in praeparatum nidum transfundat.
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,[*]()aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,[*]()ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,[*]()die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam saepe propter crassitudinem putaminum [*]()