Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

nec tantum appetuntur iciunis. Cytisi folia semina-que maxime probantur, et sunt huic generi gratissima: neque est ulla regio, in qua non possit [*]()huius arbusculae copia esse vel maxima. Vinacea quamvis tolerabiliter pascant, dari non debent, nisi quibus anni temporibus avis fetum non edit: nam et partus raros, et ova faciunt exigua.

Sed cum plane post autumnum cessant a fetu, possunt[*]()hoc cibo sustineri. Attamen quaecunque dabitur esca per cohortem vagantibus, die incipiente, et iam in vesperum declinato,[*]()bis dividenda est, ut et mane non protinus a cubili latius evagentur, et ante crepusculum propter cibi spem temporius ad officinam redeant, possitque [*]()numerus capitum saepius recognosci. Nam volatile pecus facile custodiam pastoris decipit.