Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Hi superpositis opereulis clauduntur, et a lateribus super mediam partem altitudinis per spatia palmaria modicis forantur cavis, ita ut avium capita possint admittere. Nam nisi opereulis muniantur, quantulumcunque aquae[*]()vel ciborum inest, pedibus everritur. Sunt qui a superiore parte foramina ipsis opereulis imponant; quod fieri non oportet. Nam [*]()supersiliens avis proluvie ventris cibos et aquam conspurcat.

Cibaria gallinis praebentur optima pinsitum hordeum et vinacea 6 nec minus cicercula, tum etiam milium, aut panicum: sed haec ubi vilitas annonae permittit. Ubi vero ea est carior, excreta tritici minuta commode dantur. Nam per se id frumentum, etiam quibus locis vilissimum est, non utiliter praebetur, quia obest avibus. Potest etiam lolium [*](induuntur a: induunt SAc. ) [*](vasi a: vasis c: basis SA. ) [*](ligneis et (aut A) fictilibus S: ligneos aut fictiles ac. ) [*](aquae om. A. ) [*](quam SA: nam a: tam c. ) [*](vinacia SA: vicia ac. a I.e. chaff. )

v.2.p.338
decoctum obici, nec minus furfures modice a farina excreti: qui si nihil habent farris, non sunt idonei,