Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Siquando tamen hiemis saevitia non patitur eius generis escam dari, vel sordidi panis offae, vel siqua sunt temporis poma concisa praebentur. Ficus quidem arida semper obicitur, eximie si sit, ut Baeticae Numidiaeque regionibus, larga. Ceterum illud committi non debet, quod multi faciunt, ut nihil praebeant, quia semetipsos etiam clausi diu tolerare possint. Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium [*]()forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.
Atque haec villatica pastio finem praesenti disputationi[*]()faciat, ne immodico volumine lector[*]()fatigetur. Redibimus autem sequenti exordio ad curam silvestrium pecorum, cultumque apium. [*](sublimiora S: sublimior A: sublimius a: sublimus c. ) [*](pelasci SA1: pclasgi A2: pelagici ac. ) [*](piscatorium edd.: piscatoris SAac. ) [*](disputationi ac: disputationis SA. ) [*](lector S2ac: delector S1A. )
Venio nunc ad tutelam pecudum silvestrium et[*]()apium educationem: quas et ipsas, Publi Silvine, villaticas pastiones iure dixerim; siquidem mos antiquus lepusculis capreisque, ac subus feris iuxta villam plerumque subiecta dominicis habitationibus ponebat vivaria, ut et conspectu suo clausa [*]()venatio possidentis oblectaret oculos, et cum exegisset usus epularum, velut e cella promeretur. Apibus quoque dabatur [*]()sedes adhuc nostra memoria vel in ipsis villae parietibus excisis, vel in profectis porticibus ac pomariis. Quare quoniam tituli, quem praeseripsimus huic disputationi, ratio reddita est, ea nunc quae proposuimus singula persequamur.