Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Itaque praeberi convenit tabentes aleculas,[*]()et salibus exesam chalcidem, putremque sardinam, nec minus scarorum [*]()branchias, vel quicquid intestini pelamis [*]()aut lacertus gerit: tum scombri, carcharique et elacata [*]()ventriculos[*]()et ne per singula enumerem, salsamentorum omnium purgamenta, quae cetariorum [*]()officinis everruntur. Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.
Facit etiam ex pomis viridis adaperta ficus; et mitis digitis infractus unedo; nec minus elisum molle sorbum, quique sunt cibi sorbilibus proximi, ut e mulctra recens caseus, si loci conditio vel lactis annona permittit. Nulla tamen aeque,[*]()quam praedictae salsurae pabula commode dantur, [*](halleculas ac: halleculam SA. ) [*](scaurorum ac: aurorum SA. ) [*](pelamis a: pelanus c: palemis SA. ) [*](elaeatae edd.: lacte a: lapte SAc. ) [*](venterculos SAac. ) [*](ceterarum SA: ceterum ac. ) [*](aequo ac: quae SA. )
quoniam odorata sunt. Omnis enim iacens piscis magis naribus escam, quam oculis vestigat. Nam dum supinus semper cubat, sublimiora [*]()aspectat, et ea quae in plano sunt dextra laevaque non facile pervidet. Itaque cum salsamenta obiecta sunt, eorum sequens odorem, pervenit ad cibos. Ceteri autem saxatiles aut pelagici [*]()satis ex his, sed recentibus melius pascuntur. Nam et alecula modo capta, et cammarus exiguusque gobio, quisquis denique est incrementi minuti piscis, maiorem alit.