Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant: sic enim pabulatur [*]()id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum: sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et [*](atque SAac. ) [*](apricitate ac: apricitatem SA. ) [*](quo edd.: qui codd. ) [*](fluvialibus SA: fluviaticis ac. ) [*](undique ac: undequi SA. ) [*](pabulatur Aac: ambulatur S. a Nelumbium speciosum, a plant of the lily kind which grows in the lakes and marshes of Egypt. )

v.2.p.400
rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia.