Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam quemadmodum desiderant esse quo [*]()irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus [*]()animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent. Extra lacum deinde per vicenos undique [*]()pedes gramine ripae vestiantur: sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves: eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum.