Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Rursus circa villam ponuntur μελισσῶνεσ καὶ χηνοτροφεῖα, quin etiam λαγοτροφεῖα studiose administrantur, quae nos similiter appellamus apum cubilia, apiaria, vel nantium volucrum, quae stagnis piscinisque laetantur, aviaria, vel etiam pecudum silvestrium, quae nemoribus clausis custodiuntur, vivaria.

Prius igitur de his praecipiam, quae intra saepta villae pascuntur.1 Ac de aliis quidem forsitan ambigatur,2 an sint agrestibus possidenda: gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est. Earum genera sunt vel cohortalium,3 vel rusticarum vel Africanarum.