Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur; et eisdem familiarem focum [*]()mensam-que pretiosis [*]()dapibus opulentent; [*]()postremo venditorum animalium pretio villae reditum augeant. Quare [*]()de hoc quoque genere pastionis dicendum censui.

Est autem id fere [*]()vel in villa, vel circa villam. In villa est, quod appellant Graeci ὀρνιθῶνασ καὶ περιστερεῶνασ; atque etiam eum datur liquoris [*]()facultas ἰχθυοστροφεῖα sedula cura exercentur. Ea [*](experiendi SA: exercendis experiendique a: et exercendique c. ) [*](nec om. SA. ) [*](focum Aac: locum S. ) [*](pretiosis Sac: pretioribus A. ) [*](opulentent A: -ant c: -et S: -em a. ) [*](quare ac: que SA. ) [*](fere Sac: ferre A. ) [*](liquoris Aac: litoris S. )

v.2.p.322
sunt omnia, ut Latine potius loquamur, sicut avium cohortalium stabula, nec minus earum, quae conclavibus saeptae saginantur, vel aquatilium animalium receptacula.