Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
quam vulgus cannam vocat. Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus, et pluribus generibus[*]()pomorum consitus, ut per anni diversa tempora mala, pruna, pyrum, multi-formes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis. Nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum. Proper quod plurima glans vel cisternis in aquam vel fumo tabulatis recondenda [*]()
est. Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent [*]()viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.[*]()Itaque mane priusquam procedant in pascua, conditivis cibis sustinenda [*]()sunt, ne immaturis herbis citetur alvus, eoque vitio pecus emacietur. Nec ut ceteri greges universi claudi debent, sed per [*]()porticus harae [*]()faciendae sunt, quibus aut a partu [*]()aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cater- [*](effodiantque R: et fodiantque SA. ) [*](stirpi SAac. ) [*](generibus om. SA. ) [*](recondenda S2: reconda S1A: recondita ac. ) [*](lactent ex cit. Palladii (III. 20. 3): lantiunt SA: lanciunt ) [*](nocet SA. ) [*](sustinenda SAac. ) [*](per om. SA. ) [*](harae om. SA. ) [*](parto SA. )
super alias aliae cubant et fetus elidunt. Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transilire septa queat. Nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat, et si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus. Omnium, quas pascit, et matricum et iuniorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper observet enitentem, claudatque ut in [*]()hara fetum edat.