Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Feminis quoque vulvae ferro exulcerantur, et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales. Quod facere non intelligo quae ratio compellat,[*]()nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit.
Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat. Nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris, quam sitientibus. Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur [*]()quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri. Haec enim diversis temporibus mitescunt, ac paene toto anno gregem saturant.
At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur-, et [*](ali Se: alti Aa. ) [*](laetis a: lactens c: lactes SA. ) [*](aere R: ae ru S: cru A. ) [*](vis A: quis S. ) [*](primi SA. ) [*](compellat R: -ant SA. ) [*](vertuntur SA. a Schneider is probably right in thinking that termes represents the Greek τέρμινθοσ. )