Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed mulctra,[*]()cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse. Nec tamen admovenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haud procul igne constituenda, et confestim cum concrevit liquor, in fiscellas aut in calathos vel formas transferendus est. Nam maxime refert primo quoque tempore serum percolari et a concreta materia separari.
Quam ob causam rustici nec patiuntur quidem sua sponte pigro humore defluere, sed cum paulo solidior caseus factus est, pondera superponunt, quibus exprimatur serum: deinde ut formis aut calathis exemptus [*]()est, opaco ac frigido loco, ne possit vitiari: quamvis mundissimis tabulis componitur, aspergitur tritis salibus, ut exudet acidum liquorem: atque ubi duratus est, vehementius premitur, ut conspissetur. Et rursus torrido sale contingitur, rursusque ponderibus condensatur.
Hoc cum per dies novem factum est, aqua dulci abluitur,[*]()et sub umbra cratibus in hoc factis [*]()ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat, et ut modice siccetur: deinde, quo tenerior permaneat, clauso neque ventis obnoxio loco stipatur per com- [*](coagulo SR: coaculoA1. ) [*](argenteis denariis SAR. ) [*](mulctrat SA. ) [*](exemptus ac: exemtus S2: exemtis S1A. ) [*](dulci abluitur S: dulcia bibitur A: dulci ebibitur R. ) [*](fatis SA. )