Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, ventre promisso atque lanato, cauda longissima, densique velleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus: non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia [*]()minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua. Quibusdam [*]()tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta [*]()altaque [*]()maximam partem capitis a tempestate defendant.[*]()

Itaque si plerumque [*]()est atrocior hiems,[*]()hoc genus eligemus: si clementior, mutilum probabimus marem: quoniam est illud incommodum in cornuto, [*](numeris ed. pr.: numeri SAac. ) [*](ipse S: ipsa Aac. ) [*](nasccntium SAac. ) [*](inheret SAac. ) [*](quia S: qui Ac. ) [*](quibusdam S: quibus Aac. ) [*](profecto SAac. ) [*](altoque SAac. ) [*](defendant ed. pr.: defendat SAac. ) [*](plerum SAa. ) [*](hiems a, ed. pr.: hiemis SA. )

v.2.p.240
quod cum sentiat se velut quodam naturali telo [*]()capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit, et fit in feminas quoque procacior. Nam rivalem (quamvis solus admissurae non sufficit) violentissime persequitur, nec ab alio tempestive patitur iniri [*]()

gregem, nisi cum est fatigatus libidine. Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior. Itaque capri vel arietis [*]()petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt. Mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis, et adversam fronti cornibus religant. Ea res ferum prohibet [*]()a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat.