Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Eae primum hirtos,[*]()sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ovibus impositi, tenuioris velleris arietes progeneraverunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum retulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcunque speciem, quae fuerit [*]()in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi. Sed [*]()ad propositum revertar. Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum. Sed in utroque vel emendo vel tuendo [*]()plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat. Communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxime placet, nunquam nisi [*]()candidissimos mares legeris: quoniam ex albo saepe fuscus editur partus; ex crythraeo vel pullo nunquam generatur albus.

Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si vellere candido vestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est. Nam cum hae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla vel etiam [*](hirtus Ald.: ortos SAR. ) [*](fuerint SAa: fuerunt c. ) [*](reddi sed S2: reddis et S1: reddisset Ac. ) [*](vel tuendo add. Lundström: om. SAR. ) [*]( nisi S: om. AR. )

v.2.p.238
varia nascitur proles; idque inter cetera eximie talibus numeris [*]()significavit idem qui supra: Illum autem, quamvis aries sit candidus ipse,[*]()Nigra subest udo tantum cui lingua palato, Reice, ne maculis infuscet vellera pullis Nascentum.[*]()

Una eademque ratio est in crythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae, multoque minus ipsa universitas tergoris maculis variet. Ideo nisi lanatas oves emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat: quae nisi praecipua est in arietibus, paternae notae plerumque natis inhaerent.[*]()