Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
ne, ut et ante praedixeram, faciant [*]()ulcera.[*]()Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro, aquaque mixtum et inlitum; seu cucumeris anguinei[*]()succus: vel si haec non sunt, vetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestabit, gypsi et sesami tantundem contento, et cum pice liquida permisceto, vitiosamque partem linito: quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conveniens. Eadem pestis si fuerit vehementior, cedrino[*]()liquore aboletur. Reliqua vitia sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt.
Hactenus de minore pecore. Mox de villaticis pastionibus, quae continent volucrum pisciumque et silvestrium quadrupedum curam, sequenti volumine praecipiemus. [*](edem S: eadem AR. ) [*](faciant R: faciunt SA. ) [*](ulcera S: 'ultra A: vulnera R. ) [*](anguinei R: sanguinei SA. ) [*](vehementior cedrino R: cedrino vehementer SA. )
Quae fere consummabant, Publi Silvine, ruris experiendi 1 scientiam, quaeque pecuariae negotiationis exigebat ratio, septem memoravimus libris. Hic nunc sequentis numeri titulum possidebit: nec 2 quia proximam propriamque rustici curam desiderent ea, quae dicturi sumus, sed quia non alio loco, quam in agris aut villis debeant administrari, et tamen agrestibus magis, quam urbanis prosint.