Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque vocatus exaudiat: nec tamen brevioribus quam quae duabus syllabis enuntientur, sicuti Graecum est σκύλαξ, Latinum ferox, Graecum λάκων, Latinum celer: vel femina, ut sunt Graeca σπουδή, ἀλκή, ῤώμη: Latina, lupa, cerva, tigris.
Catulorum caudas post diem quadragesimum, quam sint editi, sic castrare [*]()conveniet. Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae: is mordicus [*]()comprehensus [*]()et ali quatenus eductus abrumpitur: quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.
Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant: quod ne fiat, amaris nucibus contritis finiendae sunt. Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam 9 vulneribus [*](generosa SA. ) [*](agat S A1. ) [*](et fata SA. ) [*](catulus SA. ) [*](fiat SAR. ) [*](siccatrare S1A1. ) [*](modice SAR. ) [*](comprehensus R: compressus SA. ) [*](mixtam add. Aldus. a Xenophon, Cyneg., VII. 5, gives a list of some fifty names of dogs. They all are words of two syllables. )