Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Neque nos universa quadrupedis species decipiat, si qualem probamus conspicimus. Nam quemadmodum arietum quae sunt in linguis et palatis maculae, plerumque in velleribus agnorum deprehenduntur: ita si discolores pilos asinus in [*](seminabituinsinus S: seminabitu in sinus A. ) [*](quamvis add. Lundström. ) [*](conpari S: comparari o. ) [*](servili SA. ) [*](mores trigo sunt quam SAa. ) [*](praefert Lundström: praeferret SAR. ) [*](onagro S: onager AR. ) [*](infracta ed. pr.: infra et a SAR. ) [*](paternam S: -a, AR. ) [*](macilis AR: magilis S. )
Igitur qualem descripsi asellum, cum est protinus [*]()genitus, oportet matri statim subtrahi, et ignoranti equae subici. Ea [*]()optime tenebris fallitur. Nam obscuro loco partu eius amoto, praedictus quasi ex ea natus alitur. Cui deinde cum decem diebus insuevit equa, semper postea desideranti [*]()praebet ubera. Sic nutritus [*]()admissarius equas diligere condiscit. Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero [*]()conversatus [*]()equis familiariter earum consuetudinem appetere. Sed ei non oportet minori quam trimo inire permitti.[*]()Atque id ipsum si concedatur,[*]()vere fieri conveniet, cum et desecto viridi pabulo et largo hordeo firmandus, nonnunquam etiam salivandus erit.
Nec tamen tenerae feminae committetur. Nam nisi prius ea marem cognovit,[*]()adsilientem admissarium calcibus proturbat, et iniuria depulsum etiam ceteris equis reddit inimicum. Id ne fiat, degener ac vulgaris [*](sobolem R: subole S1A1: sobole S2. ) [*](mixtus S: mixtu A. ) [*](protinus Lundström: ptri A: ptris S: patri c. ) [*](ae SA1: ac A2R. ) [*](desideranti S: destinanti AR. ) [*](nutritus S: nutritur AR. ) [*](potest a tenero S: potestate vero AR. ) [*](conversatus S: -ur AR. ) [*](inire permitti Lundström: inaremitti S: in are mitti A. ) [*](concidatur SAR. ) [*](cognovit ed. pr.: concivit SAR. )