Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma [*]()prae- [*](superiectum Lundström: -u SAR. ) [*](est et AR: et est S. ) [*](labore ed. pr.: laborare SAR. ) [*](exercitatione ed. pr.: excitatione SAR. ) [*](marem a: mare SA 1R. ) [*](quadam ed. pr.: quadram SA. ) [*](principis SA. ) [*](mula S: multa AR. ) [*](formam SA: forma a. a In the translation of this part of Columella, ass is the female donkey. b R.R., II. 1. 27. c Sec Book I. 1. 10. )
Qui ex equo et asina concepti generantur, quamvis a patre nomen traxerint, quod hinni vocantur, matri per omnia magis similes sunt. Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.
Verumtamen ab aspectu non aliter probari debet, quam ut sit amplissimi corporis, cervice valida, robustis ac latis costis, pectore musculoso et vasto, feminibus lacertosis, cruribus compactis, coloris nigri vel maculosi.[*]()Nam murinus cum sit in asino vulgaris, tum etiam non optime respondet in mula.